monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 55, 1
Verum quia facillime diem Paschae, vel caeteros temporum recursus, comprehendit qui solis et lunae circulum memoriter tenet, excepto eo quod eosdem circulos per decem et novem et per viginti octo multiplicandos partiendosque novit, omnis calculator meminisse debet easdem concurrentes solis tricesimo abhinc anno quas et proximo secuturas, easdem sexagesimo quas et quarto, easdem nonagesimo quas et sexto, easdem centesimo vigesimo quas et octavo, easdem centesimo quinquagesimo quas et decimo, et caeteras in hunc modum esse redituras.